Liber Isaiae Prophetae*

Caput 65: Versus 11

Et vos qui dereliquistis,etc.Allegorice. Omnes qui Ecclesiam deserunt, et obliviscuntur montem sanctum Dei, tradentes se spiritibus erroris, vel immundis doctrinis daemoniorum, parant fortunae mensam, et nihil ad Deum pertinere credentes, sed vel stellarum cursu vel varietate fortunae omnia gubernari, hi tradentur aeternis suppliciis, ut nullus eorum possit evadere.Fortunae mensam.HIER.Deae Aegyptiorum cui in fine anni parabant mensam, omnibus escis refertam, et poculis mulsa mixtis: vel quasi felicem annum praebuerit, vel quia futurum felicem praebitura sit.
(* Traductions européennes)